OPTIMATES

OPTIMATES
OPTIMATES
Alberico sunt meliores, ut ipse ait, de Populo. Atqui Erasmus, inquit, Optimi vocabulum non refertur ad mores, sed ad fortunam: unde Optimates dicuntur, non qui moribus sunt laudatissimis, sed qui nobilitate generis, opibus ac dignitate praeeminent: quamquam nihil vetat, etiam inter illos esse bonos aliquot etc. Aliter Cicero pro Sestio, sed de hoc significatu a nobis iam dictum. Apud Gothos inprimis, Burgundos, Francos etc. Optimates leguntur dicti, e Palatinis Proceribus maximi; Ita in Ep. Aureliani Imper. apud Vopisc. Bnonos. ad Legatum Thraciarum scriptâ, c. 1. Superioribus literis scripseram, ut Optimates Gothicas apud Perinthum collocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. Quum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et Resp. plurimum perdit. Ubi cum communi vocis notione intelligi possent illae, quae in sua gente eminebant, ut saepe apud Marcellinum et alios: Casaubonô tamen auctore melius vocem referas, ad peculiarem eius in Gothica gente usum. Pars enim Gothorum, Ο᾿πτιμάτοι ἐκαλοῦντο, Optimates vocabaniur, inquit Olympiodorus in Excerptis a Photio; de quibus multa leguntur in Graecorum recentiorum scriptis. Atque ex numero harum Optimatum, Hunilam, quam Virginem Regalem paulo ante Vopiscus vocat, Bonoso coniugam dedit, idem Imperator. Vide in Hunila. Sic apud Gundebaldum Regem Burgund, Praefat. ad LL. Burgund. qui Optimates dicuntur, in Indice subsequenti Comites sunt. Optimates nobiles; in ead. l. tit. 2. §. 2. Optimates, Maiores domus, Domestici, Grafiones etc. in lege Ripuar. tit. 88. Optimates palatii l. Wisigoth. l. 12. tit. 1. §. 3. etc. Ita ut Optimates habiti sint, qui Inlustres, Optimates, et Principes, in Ep. 1. Desiderii Episcopi Cadurcens. Prostant Eginhardi Epistolae 45. et 49. inscriptae N. glorioso Comiti atque Optimati. In Menastic. Anglicano tom. 2. p. 121. quidam Goda, sub Eduardo Confessore, Optimatem et Ministrum Regalem sese inscribit. In alia Charta Regis Anglo. Saxonici A. C. 605. subscribit Tangieilus Regis Optimas, apud Spelmannum in voce Referendarius. Vide praeter alios complures Carolo du Fresne laudatos, Casaubon. et Salmas. ad Capitolin. in M. Antonin. c. 22. Sed et Vassalli ac Barones, qui Domino ratione dominii nude pendent, appellati sic reperiuntur, in Charta Fulconis Comitis Andegavens. A. C. 1023 in Histor. S. Nicolai Andegavensis: Et ille eam (terram) tenebat de Alberico de Monte Iohannis quondam Optimate nostro. Similiter in veter. Charta apud Beslium, p. 422. iidem sunt Barones et Optimates, ac pro vassallis maioribus accipiuntur. Apud Anastasium vero et Paulum Diaconum in Histor. Miscell. qui Byzantin is Scriptoribus Ο᾿πτιμάτοι, quorum nomine in Asia provincis ita erat appellata, quod Optimatum thema seu legio in ea praesidio esset, sic appellati reperiuntur. Apud Gothos autem sic dicti sunt praecipui e militaribus viris, quos, cum Rodogaiso eorum Duce devictos, in Augustalem militiam adscivit Stilico, ut auctor est Olympiodorus apud Photium p. 179. ex quo deinceps eidem militiae nomen mansit, quae postmodum vilioribus militaribis officiis addicta est, uti discimus ex Constantino de Them. l. 1. c. 5. Meminit istius thema is Pachymeres l. 1. c. 9. Vide Glossas Rigaltii, Notas Fabroti ad Historiam Ecclesiastic. Anastasii p. 233. et Car. du Fresne Glossar. nec non supra voce Domesticus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Optimates — Op ti*ma tes, n. pl. [L. See {Optimate}.] The nobility or aristocracy of ancient Rome, as opposed to the {populares}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Optimātes — (lat., Bestgesinnte), 1) im alten Rom die Conservativen, welche die alte republikanische [322] Verfassung aufrecht erhalten wissen wollten, im Gegensatz zu der Bewegungspartei (Populares); der Kampf zwischen beiden begann mit dem Auftreten der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Optimates — Optimātes (lat., »die Besten«), in den letzten Zeiten der röm. Republik Name der aristokratischen und konservativen Partei, gegenüber den Populāres (»Volksgenossen«), d.h. die Reformen anstrebende Opposition. Der Kampf zwischen beiden begann mit… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Optimates — Optimates, d.h. Gutgesinnte, nannten sich in den letzten Zeiten der Republik die conservativen Römer gegenüber den populares d.h. den Volksfreunden, welche die Verfassung reformiren wollten u. auch glücklich zu Grunde richteten …   Herders Conversations-Lexikon

  • optimates — index elite Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Optimates — This article is about the ancient Roman political faction. For the Byzantine military corps, see Optimatoi. The optimates ( Best Men , singular optimas; also known as boni, Good Men ) were the traditionalist majority of the late Roman Republic.… …   Wikipedia

  • Optimates — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar al autor pri …   Wikipedia Español

  • Optimates —  Pour l’article homonyme, voir Optimates (thème).  Optimates (en latin : les meilleurs) : tendance politique aristocratique et conservatrice qui marqua le dernier siècle de la République romaine, par son opposition contre les… …   Wikipédia en Français

  • Optimates (thème) —  Pour l’article homonyme, voir Optimates.  Les thèmes byzantins vers 780. Les Optimates (en grec Ὀπτιμάτοι, Opt …   Wikipédia en Français

  • Optimates and Populares — Ideological positions in ancient Rome that became defined in the early 1st century BC. Both groups came from the wealthier classes. The Optimates (Latin: Best Ones, Aristocrats ) promoted the dominance of the Senate and the proper balance of the… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”